- PATAGIUM
- PATAGIUMmemoratum Plauto Epidic. Act. 2. Sc. 2. v. 46. ubi muliebris luxus censuram facunde agit Senex Comicus, cum inter alia recenset,Tunicam vallam, tunicam spissam, linteolum caesitium,Indusiatam, patagiatam, caltulam etc.Nonius interpretatur aureum clavum, qui pretiosis vestibus immitti solet: unde, inquit, vestis patagiata. Quam vocem porro ἀπὸ τοῦ πατάσσω, a quo παταγεῖον, clavus qui in mareriam incuditur. Eruditi deducunt: ut proprie clavus sit purpurcus, Patagtum aureus. Tertullianus de Pavone. Omni patagiô inauratior; Festus Patagium est, quod ad summam tunicam assui solet, quae patagiata dicitur: et Patagiarii: qui eiusmodl opera faciunt. Ad quem locum Octav. Ferarius non vult audiri Scaligerum, qui verba Livii l. 4. c. 25. Placet tollendae ambitionis causâ Tribuno; Legum promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causâ liceret: sollicitans, clavum legit, atque hunc errorem ex corrupta scriptura clabum manâsse ait. Cur enim clavi petitionis causâ dicantur additi vestimentis, cum solum ibi vetitam togam candidam, quae Petitorum propria, sive cretatam ambitionem interdictam fuisse, clarum sit. Multo minus dictum Patagium, quod quibusdam quasi maculis ac naevis inspersum esset; quia Patagus genus morbi, quô qui moriuntur, huiusmodi rotundis foedantur maculis: Cum potius a similitudine clavorum morbum eum ita dictum esse sit verosimile. Vide praefatum Ferrarium de Re Vestiaria l. 3. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.